- TIBERINA
- I.TIBERINAOstia duo, quibus Tiberis fluv. in mare Tyrrhenum apud Ostiam et Portum Augusti, urbes excisas, ab urbe roma 16. mill. pasl. exoneratur. Baudrando melius Ostia Tiberina, vulgo Ostia urbs excisa Latii, ad ostia Tiberis, 12. mill. pass. Româ in Meridiem contra ostium Oriental. Tiberis, vulgo Bocca del Tevere, cum Occidental. ostium, quod et maxime frequentatum, Fiumicino dicitur, sit prope Portum, et vix mill. pass. inter se distent, sed 220. circiter ab ostio macrae fluv. in Eurum viâ rectâ, et 260. iuxta oram iittoralem maris Tyrrheni. Vide Ostia Tiberina.II.TIBERINAinsull. ut Vitruvius eam vocat, quam Tiberis fluv. in urbe Roma ambit. Nunc Isola de S. Bartolomeo, a templo D. Bartholomaei: Lycaoniam quodam dictam scribit Blondus. Aesculapio sacram scribit Halicarnass. cuius templum erat, ubi nunc coenobium Monialium: Et Iuppiter ibi cultus Lycaonius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.